PUTEUS

PUTEUS
PUTEUS
apud Scotos ad supplicia usurpatus, quibus mares furcâ suspendere, feminas puteo immergere mos; Unde ius furcarum et putei. Idem de veteribus Germanistradit Cornel. Tacitus de German. morib. Apud Plautum, poena fuit furacium coquorum, uti discimus, ex eius Aulul. Actu 2. Sc. 5. v. 21. Coqui abstulerunt, comprehendite, vincite, verberate, in Puteum condite. Antiquitus vilissimâ pauperrimaque sepulturâ homines condi solitos, et in fontes ac Puteos abici, docent quidam ex M. Varrone, de L. L. l. 4. Vide quoque Festum, l. 14. in voce Puticulus, Antiphilum, Anthelog. l. 1. et Clar. Sylvium, l. sing. in LL. p. 547. nec non infra. Lucernam Putei, a tribus Iuvenibus alatis circumdati, explicat Fortun. Licetus de Lucernis antiqq. l. 6. c. 36. Idem Putei, sed lemniscô inferne coronati, lateraque capitibus humanis exornati, et super hexagona basi firmati lucernam, exhibet, c. sequenti. Quomodo autem fodiendi Putei, docet Puteus intra Hippicum, Athenis, de quo lex Solinis: Ο῞που μέν ἐςτι δημόσιον φρέαρ εντὸς Ι῾ππικοῦ, χρῆςθαι τούτῳ, ὅπου δὲ πλεῖον ἀπεῖχε, ζητεῖν ὕδωρ ἴδιον, Publicô puteô, qui intra Hippicum sit, utuntor: si maius sit intervallum, privatum sibi quisque effodiunto. Nempe cum siticulosa esset admodum terra Attica, nec perennes essent amnes, aut fontes multi, aut lacus, ita ut puteos effodere necesse esset, Legem hanc scripsit Solon, ut legimus apud Plutarchum in Vita eius. Est autem Hippicum, intervallum stadiorum quatuor, ut inquit Idem; seu potius, unius stadii, ut Hesychius: quantum videl, sine ulla intermissione equus conficit ac decurrit. Temere tamen intra fines suos puteum sibi fodere non licebat, sed ὀργυιᾶς latitudinem ab alieno fundo oportebat relinquere, ex altera eiusdem Lege: Ἐάν τις φρέαρ παῤ ἀλλοτρίῳ χωρὶῳ ὀρύττη, ὀργυιὰν ἀπολείπειν, Si quis puteum iuxta alterius agrum fodiat, orgyiae spatium relinquito; cuius meminit Gaius, l. 4. ad LL. Tabb. Addit Harmenopulus, Εἰ μήπωφρέαρ προυπάρχει τοῦ γείτονος καὶ διὰ τοῦ καινοῦ ἔργου βλάπτεται, Nisi forte puteus vicini praeextiterit, qui novô hôc opere laederetur. Quod si quis aquam non invenisset depressô in altum puteô decem ὀργυιὰς, hâc aliâ Lege voluit Solon, licere e vicini puteo bis quottidie aquam extrahere urnam sexchoum capacem: Ε᾿ὰν δὲὀρύξαντες ὀργυιῶν δέκα βάθος παῤ αὐτοῖς μὴ οὕυρωσιν ὕδωρ, τότε λαμβάνειν παρὰ τοὺ γείτονος, ἑξάχουν ὑδρίαν δὶς ἑκάςτης ἡμέρας πληροῦντες, Si quis, depressô in altum puteô decem orgyas, aquam in suo non inveniat, extrahito e vicini puteo bis quottidie urnam sex chium capacem, apud Plutarchum d. l. Sed quia saepe fiebat, ut hac de re moverentur controversiae, hinc Magistratus Athenis, qui ὑδάτων Ε᾿πιςτάτης dicebatur, cui haec res curae, ut colligitur ex eodem Auctore in Themistocle, Εἶδε καὶ εν Μητρὸς ἱερῶ τὴν καλουμένην ὑδροφόρον κόρην χαλκῆν, μέγεθος δίπηχυν, ἡν` αὐτὸς ὅτε τȏυ Α᾿θήνῃσι ὑδάτων Ἐπιςτάτης, εὑρων` τοὺς ὑφῃρημένους τὸ ὕδωρ καὶ προχετεύσαντας, ἀνέθηκεν ἐκ τῆς ζημίας ποιησάμενος. Vidit et in Matris Fano aquigerulam dictam puellam aeneam, bicubitalem: quam ipse, Athenis Aquarum Curator
exisiens, deprehensis qui aquam suffurarentur, e mult a conflatam dedicavit etc. Vide Sam. Petitum, in LL. Atticas l. 5. tit. 1. et Salmas. ad Solin. p. 984. ubi phrasin Solini carpens, quâ dixit excitari puteos, eos potius deprimi ac cavari dicendos esse ait. Nisi forte scribendum excisari, quod Graece ἐκκόπτεςθαι. Apud eosdem Athenienses, vocem φρατρία, sunt qui a φρεάρ, quod puteum notat, deducant, quasi hôc nomine indigitetur societas eorum, qui ex eodem puteo hauriebant, ut supra vidimus voce Phratrica. Puteus in Templo Hierosolymitano, toti Atrio aquas suppeditans, memoratur in Codice Middoth Talmudi Babylonici. Sed et in Christianorum Aedibus sacris, Theophanes puteos fuisse in Atriis refert, quos Aquarum benedictarum receptracula et fontes perennes vocat, p. 38. apud Car. du Fresne in Glossar. Sic Abbo Floriac. de bellis Parisiac. l. 2. Puteum in Capella S. Germani Pratensi, cuius
aquae aegrotantibus vice Medicinae fuerint, memorat apud Eundem,
Cuius adactubitat puteus vestigia, cuius
Qui potabit aquas, extemplo febre laborans
Auxiliô sancti fidens capiet Medicinam.
Quae Auctoribus suis remittimus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • PUTEUS Viventium aquarum — iuxta viam, quae Tyrum ducit, egregius est et admirabilis, atque versus Aquilonem a Sandalio castro paulo amplius, quam milliari, versus Austrum vero a Tyro parvô milliari distat. Quamvis autem Puteus dicatur, sunt tamen quatuor fontes quadrati,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PUTEUS S. Sigismundi — vulgo S. Simond, vicus Galliae, ad Abbatem Monasterii S. Maximini pertines, in Archidiaconatu Balgentiacensi: ubi Sigismundus Burgundiae Rex, iussu Chlodomeri Regis Galliae, cum coniuge ac filiis in puteum praecipitatus est, A. C. 524. Vide Hadr …   Hofmann J. Lexicon universale

  • puits — [ pɥi ] n. m. • XVIe; puis 1131; lat. puteus 1 ♦ Cavité circulaire, profonde et étroite, à parois maçonnées, pratiquée dans le sol pour atteindre une nappe d eau souterraine. Bord, margelle d un puits. Puiser, tirer de l eau au puits. Curer un… …   Encyclopédie Universelle

  • Pozo — (Del lat. puteus, hoyo.) ► sustantivo masculino 1 Hoyo profundo que se hace en la tierra hasta encontrar una vena de agua o de petróleo: ■ vete al pozo a buscar agua . 2 Hoyo profundo, aunque esté seco. SINÓNIMO hoya 3 Parte más profunda de un… …   Enciclopedia Universal

  • Pfütze — Pfüt|ze [ pf̮ʏts̮ə], die; , n: in einer leichten Vertiefung des Bodens stehendes [Regen]wasser: nach dem Regen standen auf dem Weg viele Pfützen, hatten sich viele Pfützen gebildet. Zus.: Regenpfütze, Wasserpfütze. * * * Pfụ̈t|ze 〈f. 19〉 Lache,… …   Universal-Lexikon

  • BERSABEE — I. BERSABEE i. e. puteus iuramenti, sive puteus saturitatis, aut puteus septem aquarum, urbs tribus Iudae, sita tamen intra limites Simeonis, contigua deserto magno, terminus regni Iudaici versus Meridiem viginti milliaribus ab Hebron, vergens ad …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PUTEAL Navii — apud Ciceronem de Divim. l. 1. ubi de praecisae a Navio Augure cotis miraculo, Ex eo evenit, ut et Tarquinius Atiô Naviô augure uteretur et populus ad eum de suis rebus referret. Cotem autem illam et novaculam defossam in Comitio putealque… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • puţ — PUŢ, puţuri, s.n. 1. Groapă cilindrică sau pătrată, adesea cu pereţii pietruiţi sau cu ghizduri împrejur, săpată în pământ până la nivelul unui strat de apă şi care serveşte la alimentarea cu apă potabilă; fântână. ♢ Puţ absorbant = groapă făcută …   Dicționar Român

  • Putz (Familienname) — Putz ist ein deutschsprachiger Familienname. Inhaltsverzeichnis 1 Herkunft und Deutung 2 Verbreitung 3 Verwandte Namensformen 4 Ähnlich klingender Nachname …   Deutsch Wikipedia

  • Pütt — m., (niederdeutsch: Schacht, Brunnen, Pfütze, niederländisch: put, französisch: puits, englisch: pit, althochdeutsch: pfuzzi, kölsch: Pütz, lateinisch: puteus) bezeichnet im Ruhrdeutschen und im Aachen Heinsberger Kohlerevier ein Bergwerk, eine… …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”